- NICIAS
- I.NICIASAtheniensis pictor, qui diligentissime mulieres pinxit, Plin. l. 35. c. 11. Hic in artem tanta contentione animi incubuisse dicitur, ut cibum sumere saepe oblitus sit. Aelian. ποικιλ. l. 3. c. 31. Vide Pausan. in Attic. et Stobaeum Serm. 27 Quibus adde Plut. inl. An seni sit gerenda res publica? Qui sic de hoc pictore: Νικίας ὁ ζωγράφος οὕτως ἕχαιρε τοῖς τῆς τέχνης ἔργοις, ὥςε τοὺς οἰκέτας ἐρωτᾷν πολλάκις, εἰ λέλουται, ἣ ἠρίςηκεν. Fuit etiam Nicias alter Pergaseus, helluo, qui se ipsum interfccit, teste Aelianô Var. Histor. l. 4. c. 23. Nic. Lloydius.II.NICIASAtheniensis, fil. Nicerati, opibus, virtute, gente clarus, ad quem, post mortem Periclis, primae partes delatae sunt. Classis praefectus, res egregias gessit, Atheniensibus, ut 50. ann.inducias cum Spartanis paciscerentur, persuasit: dein missus Imperator una cum Demosthene altero Duce, contra Syracusanos, qui Gilippum Lacedaemonium auxiliô accersiverant, infeliciter pugnantes, ambo a Syracusanis in bello capti sunt; in carceremque coniecti sibi manus attulêre. Olymp. 91. Urb. Cond. 441. Thucyd. Hist. l. 4. 5. 6. 7. Diodor. Sic. l. 12. Plut. in vita eius. eum M. Crasso comparat, quod et divitiis abundaverit, et cundem fere exitum hic apud Siculos, ille apud Parthos invenerit.III.NICIASGrammaticus Romae, familiaris Pompeio et Ciceroni, qui eius in ep. 3. l. 7. ad Atticum meminit, item in ep. ad Dolabellam, Tranquillus de Illustrib. Grammat. c. 14.IV.NICIASMaleotes, historias vel fabulas reliquisse videtur, Plut. in Paral. minor.V.NICIASNicenus, consignavit philosophorum historiam, ac successiones, teste Athenaeô l. 4. 6. 10. et 13. Vide Ionsium de Hist. Philos. script. p. 340. Fortasse nec alius est Nicias, quem Α᾿ρκαδικὰ literis prodidisse Athenaeus auctor est, l. 14. Etiam Niciam εν τοῖς περὶ λίθων testem adhibent Plut. de Flum. et Stobaeus. An hic Pyrrhi Medicus? Nic. Lloyd. Vide supra.VI.NICIASPyrrhi Medicus, qui olim ad Fabricium veniens ei promisit, Pyrrhum venenô necaturum. At ille aversatus facinus. Pyrrho rescripsit, ut a Nicia sibi caveret, Plut. Laudatur in carminibus Theocriti. Stobaeus eius librum, de lapidibus citat. Vixit Olymp. 125. Idem Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.